Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod nec das et fers saepe, facts facinus.
  2. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
  3. Aufilena, fuit: sed data corripere
  4. fraudando † efficit plus quam meretricis avarae,
  5. quae sese toto corpore prostituit.
  1. Aufilena, viro contentam vivere solo
  2. nuptarum laus e laudibus eximiis:
  3. sed cuivis quamvis potius succumbere par est
  4. quam matrem fratres ex patruo parere.
  1. Multus homo est, Naso, neque tecum multus homo est qui
  2. descendit: Naso, multus es et pathicus.
  1. Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
  2. Maeciliam: facto consule nunc iterum
  3. manserunt duo, sed creverunt milia in unum
  4. singula. fecundum semen adulterio.
  1. Firmanus saltu non falso Mentula dives
  2. fertur, qui tot res in se habet egregias,
  3. aucupium omne genus, piscis, prata, arva, ferasque.
  4. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
  5. quare concedo sit dives, dum omnia desint;