Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. accipiunt pretium quod facere instituunt.
  2. tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;
  3. quod nec das et fers saepe, facts facinus.
  4. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
  5. Aufilena, fuit: sed data corripere
  6. fraudando † efficit plus quam meretricis avarae,
  7. quae sese toto corpore prostituit.
  1. Aufilena, viro contentam vivere solo
  2. nuptarum laus e laudibus eximiis:
  3. sed cuivis quamvis potius succumbere par est
  4. quam matrem fratres ex patruo parere.
  1. Multus homo est, Naso, neque tecum multus homo est qui
  2. descendit: Naso, multus es et pathicus.