Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- Marrucine Asini, manu sinistra
- non belle uteris in ioco atque vino:
- tollis lintea neglegentiorum.
- hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
- quamvis sordida res et invenusta est
- non credis mihi? crede Pollioni
- fratri, qui tua furta vel talento
- mutari velit; est enim leporum
- disertus puer ac facetiarum.
- quare aut hendecasyllabos trecentos
- exspecta, aut mihi linteum remitte,
- quod me non movet aestimatione,
- verum est mnemosynum mei sodalis.
- nam sudaria Saetaba ex Hiberis
- miserunt mihi muneri Fabullus
- et Veranius: haec amem necesse est
- et Veraniolum meum et Fabullum.
- Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
- paucis, si tibi di favent, diebus,
- si tecum attuleris bonam atque magnam
- cenam, non sine candida puella
- et vino et sale et omnibus cachinnis.
- haec si, inquam, attuleris, venuste noster
- cenabis bene; nam tui Catulli
- plenus sacculus est aranearum.
- sed contra accipies meros amores
- seu quid suavius elegantiusve est:
- nam unguentum dabo, quod meae puellae
- donarunt Veneres Cupidinesque,
- quod tu cum olfacies, deos rogabis
- totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
- Ni te plus oculis meis amarem,
- iucundissime Calve, munere isto
- odissem te odio Vatiniano:
- nam quid feci ego quidve sum locutus,
- cur me tot male perderes poetis?
- isti di mala multa dent clienti
- qui tantum tibi misit impiorum.
- quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
- munus dat tibi Sulla litterator,
- non est mi male, sed bene ac beate,
- quod non dispereunt tui labores.
- di magni, horribilem et sacrum libellum,
- quem tu scilicet ad tuum Catullum
- misti, continuo ut die periret,