Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. spurcata impuris moribus intereat,
  2. non equidem dubito quin primum inimica bonorum
  3. lingua exsecta avido sit data vulturio,
  4. effossos oculos voret atro gutture corvus,
  5. intestina canes, cetera membra lupi.
  1. Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
  2. hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
  3. di magni, facite ut vere promittere possit
  4. atque id sincere dicat et ex animo,
  5. ut liceat nobis tota perducere vita
  6. aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
  1. Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
  2. accipiunt pretium quod facere instituunt.
  3. tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;
  4. quod nec das et fers saepe, facts facinus.
  5. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
  6. Aufilena, fuit: sed data corripere