Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- aut, si te nummi deIectant, desine quaeso
- Leno esse atque idem saevus et indomitus.
- Credis me potuisse meae maledicere vitae,
- ambobus mihi quae carior est oculis?
- non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
- sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
- Mentula conatur Pipleum scandere montem:
- Musae furcillis praecipitem eiciunt.
- Cum puero bello praeconem qui videt esse,
- quid credat, nisi se vendere discupere?
- Si cui quid cupido optantique obtigit unquam
- insperanti, hoc est gratum animo proprie.
- quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
- quod te restituis, Lesbia, mi cupido:
- restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
- nobis. o lucem candidiore nota!
- quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
- optandas vita dicere quis poterit?
- Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
- spurcata impuris moribus intereat,
- non equidem dubito quin primum inimica bonorum
- lingua exsecta avido sit data vulturio,
- effossos oculos voret atro gutture corvus,
- intestina canes, cetera membra lupi.
- Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
- hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
- di magni, facite ut vere promittere possit
- atque id sincere dicat et ex animo,
- ut liceat nobis tota perducere vita
- aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
- Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
- accipiunt pretium quod facere instituunt.
- tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;
- quod nec das et fers saepe, facts facinus.
- aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,