Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
  1. Si quicquam tacito commissum est fido ab amico
  2. cuius sit penitus nota fides animi,
  3. meque esse invenies illorum iure sacratum,
  4. Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.
  1. Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
  2. deinde esto quamvis saevus et indomitus:
  3. aut, si te nummi deIectant, desine quaeso
  4. Leno esse atque idem saevus et indomitus.
  1. Credis me potuisse meae maledicere vitae,
  2. ambobus mihi quae carior est oculis?
  3. non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
  4. sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
  1. Mentula conatur Pipleum scandere montem:
  2. Musae furcillis praecipitem eiciunt.
  1. Cum puero bello praeconem qui videt esse,
  2. quid credat, nisi se vendere discupere?
  1. Si cui quid cupido optantique obtigit unquam
  2. insperanti, hoc est gratum animo proprie.
  3. quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
  4. quod te restituis, Lesbia, mi cupido:
  5. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
  6. nobis. o lucem candidiore nota!
  7. quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
  8. optandas vita dicere quis poterit?
  1. Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
  2. spurcata impuris moribus intereat,
  3. non equidem dubito quin primum inimica bonorum
  4. lingua exsecta avido sit data vulturio,
  5. effossos oculos voret atro gutture corvus,
  6. intestina canes, cetera membra lupi.
  1. Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
  2. hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
  3. di magni, facite ut vere promittere possit
  4. atque id sincere dicat et ex animo,
  5. ut liceat nobis tota perducere vita
  6. aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
  1. Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
  2. accipiunt pretium quod facere instituunt.
  3. tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;
  4. quod nec das et fers saepe, facts facinus.
  5. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
  6. Aufilena, fuit: sed data corripere
  7. fraudando † efficit plus quam meretricis avarae,
  8. quae sese toto corpore prostituit.
  1. Aufilena, viro contentam vivere solo
  2. nuptarum laus e laudibus eximiis:
  3. sed cuivis quamvis potius succumbere par est
  4. quam matrem fratres ex patruo parere.
  1. Multus homo est, Naso, neque tecum multus homo est qui
  2. descendit: Naso, multus es et pathicus.
  1. Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
  2. Maeciliam: facto consule nunc iterum