Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum vesana meas torreret flamma medullas.
  2. sis felix, Caeli, sis in amore potens.
  1. Multas per gentes et multa per aequora vectus
  2. advenio has miseras, frater, ad inferias,
  3. ut te postremo donarem munere mortis
  4. et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
  5. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
  6. heu miser indigne frater adempte mihi.
  7. nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
  8. tradita sunt tristi munere ad inferias,
  9. accipe fraterno multum manantia fletu