Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ecquonam mihi profuisset aere.
  2. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  3. nec praetoribus esse nec cohorti,
  4. cur quisquam caput unctius referret,
  5. praesertim quibus esset irrumator
  6. praetor nec faceret pili cohortem.
  7. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  8. natum dicitur esse comparasti,
  9. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  10. unum me facerem beatiorem,
  11. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  12. ut, provincia quod mala incidisset,
  13. non possem octo homines parare rectos.”
  14. at mi nullus erat neque hic neque illic
  15. fractum qui veteris pedem grabati
  16. in collo sibi conlocare posset.
  17. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  18. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  19. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  20. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  21. “istud quod modo dixeram, me habere,
  22. fugit me ratio: meus sodalis
  23. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  24. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  25. utor tam bene quam mihi pararim.
  26. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  27. per quam non licet esse neglegentem.”
  • Furi et Aureli, comites Catulli,
  • sive in extremos penetrabit Indos,
  • litus ut longe resonante Eoa
  • tunditur unda,
  • sive in Hyrcanos Arabasve molles,
  • seu Sacas sagittiferosve Parthos,
  • sive quae septemgeminus colorat
  • aequora Nilus,
  • sive trans altas gradietur Alpes
  • Caesaris visens monimenta magni,
  • Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-
  • mosque Britannos,
  • omnia haec, quaecumque feret voluntas
  • caelitum, temptare simul parati,
  • pauca nuntiate meae puellae
  • non bona dicta.
  • cum suis vivat valeatque moechis,
  • quos simul complexa tenet trecentos,
  • nullum amans vere, sed identidem omnium
  • ilia rumpens;
  • nec meum respectet, ut ante, amorem,
  • qui illius culpa cecidit velut prati
  • ultimi flos, praetereunte postquam
  • tactus aratro est.
    1. Marrucine Asini, manu sinistra
    2. non belle uteris in ioco atque vino:
    3. tollis lintea neglegentiorum.
    4. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
    5. quamvis sordida res et invenusta est
    6. non credis mihi? crede Pollioni
    7. fratri, qui tua furta vel talento
    8. mutari velit; est enim leporum
    9. disertus puer ac facetiarum.
    10. quare aut hendecasyllabos trecentos
    11. exspecta, aut mihi linteum remitte,
    12. quod me non movet aestimatione,
    13. verum est mnemosynum mei sodalis.
    14. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
    15. miserunt mihi muneri Fabullus
    16. et Veranius: haec amem necesse est
    17. et Veraniolum meum et Fabullum.