Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. huc ut venimus, incidere nobis
  2. sermones varii, in quibus, quid esset
  3. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  4. ecquonam mihi profuisset aere.
  5. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  6. nec praetoribus esse nec cohorti,
  7. cur quisquam caput unctius referret,
  8. praesertim quibus esset irrumator
  9. praetor nec faceret pili cohortem.
  10. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  11. natum dicitur esse comparasti,
  12. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  13. unum me facerem beatiorem,
  14. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  15. ut, provincia quod mala incidisset,
  16. non possem octo homines parare rectos.”
  17. at mi nullus erat neque hic neque illic
  18. fractum qui veteris pedem grabati
  19. in collo sibi conlocare posset.
  20. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  21. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  22. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  23. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  24. “istud quod modo dixeram, me habere,