Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. visum duxerat e foro otiosum,
  2. scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
  3. non sane inlepidum neque invenustum.
  4. huc ut venimus, incidere nobis
  5. sermones varii, in quibus, quid esset
  6. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  7. ecquonam mihi profuisset aere.
  8. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  9. nec praetoribus esse nec cohorti,
  10. cur quisquam caput unctius referret,
  11. praesertim quibus esset irrumator
  12. praetor nec faceret pili cohortem.
  13. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  14. natum dicitur esse comparasti,
  15. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  16. unum me facerem beatiorem,
  17. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  18. ut, provincia quod mala incidisset,
  19. non possem octo homines parare rectos.”
  20. at mi nullus erat neque hic neque illic
  21. fractum qui veteris pedem grabati
  22. in collo sibi conlocare posset.
  23. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  24. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  25. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  26. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  27. “istud quod modo dixeram, me habere,
  28. fugit me ratio: meus sodalis
  29. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  30. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  31. utor tam bene quam mihi pararim.
  32. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  33. per quam non licet esse neglegentem.”
  • Furi et Aureli, comites Catulli,
  • sive in extremos penetrabit Indos,