Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  2. ut, provincia quod mala incidisset,
  3. non possem octo homines parare rectos.”
  4. at mi nullus erat neque hic neque illic
  5. fractum qui veteris pedem grabati
  6. in collo sibi conlocare posset.
  7. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  8. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  9. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  10. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  11. “istud quod modo dixeram, me habere,
  12. fugit me ratio: meus sodalis
  13. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  14. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  15. utor tam bene quam mihi pararim.
  16. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  17. per quam non licet esse neglegentem.”