Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. natum dicitur esse comparasti,
  2. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  3. unum me facerem beatiorem,
  4. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  5. ut, provincia quod mala incidisset,
  6. non possem octo homines parare rectos.”
  7. at mi nullus erat neque hic neque illic
  8. fractum qui veteris pedem grabati
  9. in collo sibi conlocare posset.
  10. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  11. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  12. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  13. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  14. “istud quod modo dixeram, me habere,
  15. fugit me ratio: meus sodalis
  16. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  17. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  18. utor tam bene quam mihi pararim.
  19. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  20. per quam non licet esse neglegentem.”
  • Furi et Aureli, comites Catulli,
  • sive in extremos penetrabit Indos,
  • litus ut longe resonante Eoa
  • tunditur unda,
  • sive in Hyrcanos Arabasve molles,
  • seu Sacas sagittiferosve Parthos,
  • sive quae septemgeminus colorat
  • aequora Nilus,
  • sive trans altas gradietur Alpes
  • Caesaris visens monimenta magni,
  • Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-
  • mosque Britannos,
  • omnia haec, quaecumque feret voluntas
  • caelitum, temptare simul parati,
  • pauca nuntiate meae puellae
  • non bona dicta.
  • cum suis vivat valeatque moechis,
  • quos simul complexa tenet trecentos,
  • nullum amans vere, sed identidem omnium
  • ilia rumpens;
  • nec meum respectet, ut ante, amorem,
  • qui illius culpa cecidit velut prati
  • ultimi flos, praetereunte postquam
  • tactus aratro est.
    1. Marrucine Asini, manu sinistra
    2. non belle uteris in ioco atque vino:
    3. tollis lintea neglegentiorum.
    4. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
    5. quamvis sordida res et invenusta est
    6. non credis mihi? crede Pollioni
    7. fratri, qui tua furta vel talento
    8. mutari velit; est enim leporum
    9. disertus puer ac facetiarum.
    10. quare aut hendecasyllabos trecentos
    11. exspecta, aut mihi linteum remitte,
    12. quod me non movet aestimatione,
    13. verum est mnemosynum mei sodalis.
    14. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
    15. miserunt mihi muneri Fabullus
    16. et Veranius: haec amem necesse est
    17. et Veraniolum meum et Fabullum.
    1. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
    2. paucis, si tibi di favent, diebus,
    3. si tecum attuleris bonam atque magnam
    4. cenam, non sine candida puella
    5. et vino et sale et omnibus cachinnis.
    6. haec si, inquam, attuleris, venuste noster
    7. cenabis bene; nam tui Catulli
    8. plenus sacculus est aranearum.
    9. sed contra accipies meros amores
    10. seu quid suavius elegantiusve est:
    11. nam unguentum dabo, quod meae puellae
    12. donarunt Veneres Cupidinesque,
    13. quod tu cum olfacies, deos rogabis
    14. totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
    1. Ni te plus oculis meis amarem,
    2. iucundissime Calve, munere isto
    3. odissem te odio Vatiniano:
    4. nam quid feci ego quidve sum locutus,
    5. cur me tot male perderes poetis?
    6. isti di mala multa dent clienti
    7. qui tantum tibi misit impiorum.
    8. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
    9. munus dat tibi Sulla litterator,
    10. non est mi male, sed bene ac beate,
    11. quod non dispereunt tui labores.
    12. di magni, horribilem et sacrum libellum,
    13. quem tu scilicet ad tuum Catullum
    14. misti, continuo ut die periret,
    15. Saturnalibus, optimo dierum!
    16. non, non hoc tibi, false, sic abibit:
    17. nam, si luxerit, ad librariorum
    18. curram scrinia, Caesios, Aquinos,
    19. Suffenum, omnia colligam venena,
    20. ac te his suppliciis remunerabor.
    21. vos hinc interea valete, abite
    22. illuc unde malum pedem attulistis,
    23. saecli incommoda, pessimi poetae.
    1. Si qui forte mearum ineptiarum
    2. lectores eritis manusque vestras
    3. non horrebitis admovere nobis,
    1. Commendo tibi me ac meos amores,
    2. Aureli. Veniam peto pudentem,
    3. ut, si quicquam animo tuo cupisti
    4. quod castum expeteres et integellum,
    5. conserves puerum mihi pudice,
    6. non dico a populo: nihil veremur
    7. istos qui in platea modo huc modo illuc
    8. in re praetereunt sua occupati;
    9. verum a te metuo tuoque pene
    10. infesto pueris bonis malisque.
    11. quem tu qua libet, ut libet moveto
    12. quantum vis, ubi erit foris paratum:
    13. hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
    14. quod si te mala mens furorque vecors
    15. in tantam impulerit, sceleste, culpam,
    16. ut nostrum insidiis caput lacessas,
    17. ah tum te miserum malique fati,
    18. quem attractis pedibus patente porta
    19. percurrent raphanique mugilesque.
    1. Pedicabo ego vos et irrumabo,
    2. Aureli pathice et cinaede Furi,
    3. qui me ex versiculis meis putastis,
    4. quod sunt molliculi, parum pudicum.
    5. nam castum esse decet pium poetam
    6. ipsum, versiculos nihil necesse est,
    7. qui tum denique habent salem ac leporem,
    8. si sunt molliculi ac parum pudici
    9. et quod pruriat incitare possunt,
    10. non dico pueris, sed his pilosis,
    11. qui duros nequeunt movere lumbos.
    12. vos quod milia multa basiorum
    13. legistis, male me marem putatis?
    14. pedicabo ego vos et irrumabo.
    1. O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
    2. et salire paratum habes, sed vereris inepta
    3. crura ponticuli assulis stantis in redivivis,
    4. ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
    5. sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
    6. in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
    7. munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
    8. quendam municipem meum de tuo volo ponte
    9. ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
    10. verum totius ut lacus putidaeque paludis
    11. lividissima maximeque est profunda vorago.
    12. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
    13. bimuli tremula patris dormientis in ulna:
    14. cui cum sit viridissimo nupta flore puella
    15. (et puella tenellulo delicatior haedo,
    16. adservanda nigerrimis diligentius uvis),
    17. ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
    18. nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
    19. in fossa Liguri iacet suppernata securi,
    20. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
    21. talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
    22. ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
    23. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
    24. si pote stolidum repente excitare veternum
    25. et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
    26. ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
    1. ---Aureli, pater esuritionum,
    2. non harum modo, sed quot aut fuerunt
    3. aut sunt aut aliis erunt in annis,
    4. pedicare cupis meos amores.
    5. nec clam: nam simul es, iocaris una,
    6. haerens ad latus omnia experiris.
    7. frustra: nam insidias mihi instruentem
    8. tangam te prior irrumatione.
    9. atque id si faceres satur, tacerem:
    10. nunc ipsum id doleo, quod esurire,
    11. ah me me, puer et sitire discet.
    12. quare desine, dum licet pudico,
    13. ne finem facias, sed irrumatus.
    1. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
    2. homo est venustus et dicax et urbanus,
    3. idemque longe plurimos facit versus.
    4. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
    5. perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
    6. relata: chartae regiae, novi libri,
    7. novi umbilici, lora, rubra membrana,
    8. derecta plumbo et pumice omnia aequata.
    9. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
    10. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
    11. rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
    12. hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
    13. aut si quid hac re tritius videbatur,
    14. idem infaceto est infacetior rure
    15. simul poemata attigit, neque idem unquam
    16. aeque est beatus ac poema cum scribit:
    17. tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
    18. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
    19. quem non in aliqua re videre Suffenum
    20. possis. Suus cuique attributus est error,
    21. sed non videmus manticae quod in tergo est.
    1. Furi, cui neque servus est neque arca
    2. nec cimex neque araneus neque ignis,
    3. verum est et pater et noverca, quorum
    4. dentes vel silicem comesse possunt,
    5. est pulchre tibi cum tuo parente
    6. et cum coniuge lignea parentis.
    7. nec mirum: bene nam valetis omnes,
    8. pulchre concoquitis, nihil timetis,
    9. non incendia, non graves ruinas,
    10. non furta impia, non dolos veneni,
    11. non casus alios periculorum.
    12. atqui corpora sicciora cornu
    13. aut si quid magis aridum est habetis
    14. sole et frigore et esuritione.
    15. quare non tibi sit bene ac beate?
    16. a te sudor abest, abest saliva,
    17. mucusque et mala pituita nasi.
    18. hanc ad munditiem adde mundiorem,
    19. quod culus tibi purior salillo est,
    20. nec toto decies cacas in anno;
    21. atque id durius est faba et lapillis,
    22. quod tu si manibus teras fricesque,
    23. non unquam digitum inquinare possis.
    24. haec tu commoda tam beata, Furi,
    25. noli spernere nec putare parvi,
    26. et sestertia quae soles precari
    27. centum desine: nam satis beatu's.
    1. O qui flosculus es Iuventiorum,
    2. non horum modo, sed quot aut fuerunt
    3. aut posthac aliis erunt in annis,
    4. mallem divitias Midae dedisses
    5. isti cui neque servus est neque arca,
    6. quam sic te sineres ab illo amari.
    7. “quid? Non est homo bellus?” inquies. est:
    8. sed bello huic neque servus est neque arca.
    9. hoc tu quam libet abice elevaque :
    10. nec servum tamen ille habet neque arcam.
    1. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
    2. vel anseris medullula vel imula auricilla
    3. vel pene languido senis situque araneoso,
    4. idemque Thalle turbida rapacior procella,
    5. cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
    6. remitte pallium mihi meum quod involasti
    7. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
    8. inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
    9. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
    10. ne laneum latusculum manusque mollicellas
    11. inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
    12. et insolenter aestues velut minuta magno
    13. deprensa navis in mari vesaniente vento.
    1. Furi, villula vestra non ad Austri
    2. flatus opposita est neque ad Favoni
    3. nec saevi Boreae aut Apeliotae,
    4. verum ad milia quindecim et ducentos.
    5. o ventum horribilem atque pestilentem!
    1. Minister vetuli puer Falerni
    2. inger mi calices amariores,
    3. ut lex Postumiae iubet magistrae,
    4. ebrioso acino ebriosioris.
    5. at vos quo libet hinc abite, lymphae,
    6. vini pernicies, et ad severos
    7. migrate: hic merus est Thyonianus.
    1. Pisonis comites, cohors inanis
    2. aptis sarcinulis et expeditis,
    3. Verani optime tuque mi Fabulle,
    4. quid rerum geritis? Satisne cum isto
    5. vappa frigoraque et famem tulistis?
    6. ecquidnam in tabulis patet lucelli
    7. expensum, ut mihi, qui meum secutus
    8. praetorem refero datum lucello,
    9. “o Memmi, bene me ac diu supinum
    10. tota ista trabe lentus irrumasti.”
    11. sed, quantum video, pari fuistis
    12. casu: nam nihilo minore verpa
    13. farti estis. pete nobiles amicos.
    14. at vobis mala multa di deaeque
    15. dent, opprobria Romuli Remique.
    1. Quis hoc potest videre, quis potest pati,
    2. nisi impudicus et vorax et aleo,
    3. Mamurram habere quod comata Gallia
    4. habebat ante et ultima Britannia?
    5. Cinaede Romule, haec videbis et feres?
    6. et ille nunc superbus et superfluens
    7. perambulabit omnium cubilia
    8. ut albulus columbus aut Adoneus?
    9. cinaede Romule, haec videbis et feres?
    10. es impudicus et vorax et aleo.
    11. eone nomine, imperator unice,
    12. fuisti in ultima occidentis insula,
    13. ut ista vestra diffututa mentula
    14. ducenties comesset aut trecenties?
    15. quid est alid sinistra liberalitas?
    16. parum expatravit an parum elluatus est?
    17. paterna prima lancinata sunt bona;
    18. secunda praeda Pontica; inde tertia
    19. Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
    20. nunc Galliae timetur et Britanniae.
    21. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
    22. nisi uncta devorare patrimonia?
    23. eone nomine † urbis opulentissime
    24. socer generque, perdidistis omnia?
    1. Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
    2. iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
    3. iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
    4. nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;
    5. quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.
    6. eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
    7. certe tute iubebas animam tradere, inique, me
    8. inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
    9. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
    10. ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.
    11. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
    12. quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
    1. Paene insularum, Sirmio, insularumque
    2. ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
    3. marique vasto fert uterque Neptunus,
    4. quam te libenter quamque laetus inviso,
    5. vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
    6. liquisse campos et videre te in tuto!
    7. o quid solutis est beatius curis,
    8. cum mens onus reponit, ac peregrino
    9. labore fessi venimus larem ad nostrum
    10. desideratoque adquiescimus lecto?
    11. hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
    12. salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;
    13. gaudete vosque, o Lydiae lacus undae;
    14. ridete, quidquid est domi cachinnorum.
    1. Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
    2. meae deliciae, mei lepores,
    3. iube ad te veniam meridiatum.
    4. et si iusseris illud, adiuvato,
    5. ne quis liminis obseret tabellam,
    6. neu tibi libeat foras abire;
    7. sed domi maneas paresque nobis
    8. novem continuas fututiones.
    9. verum, si quid ages, statim iubeto:
    10. nam pransus iaceo et satur supinus
    11. pertundo tunicamque palliumque.
    1. O furum optime balneariorum
    2. Vibenni pater, et cinaede fili,
    3. (nam dextra pater inquinatiore,
    4. culo filius est voraciore)
    5. cur non exsilium malasque in oras
    6. itis, quandoquidem patris rapinae
    7. notae sunt populo, et natis pilosas,
    8. fili, non potes asse venditare?
  • Dianae sumus in fide
  • puellae et pueri integri;
  • Dianam pueri integri
  • puellaeque canamus.
  • O Latonia, maximi
  • magna progenies Iovis,
  • quam mater prope Deliam
  • deposivit olivam,
  • montium domina ut fores
  • silvarumque virentium
  • saltuumque reconditorum
  • amniumque sonantum;
  • tu Lucina dolentibus
  • Iuno dicta puerperis,
  • tu potens Trivia et notho es
  • dicta lumine Luna.
  • tu cursu, dea, menstruo
  • metiens iter annuum
  • rustica agricolae bonis
  • tecta frugibus exples.
  • sis quocumque tibi placet
  • sancta nomine, Romulique,
  • antique ut solita es, bona
  • sospites ope gentem.
    1. Poetae tenero, meo sodali
    2. velim Caecilio, papyre, dicas,
    3. Veronam veniat, Novi relinquens
    4. Comi moenia Lariumque litus:
    5. nam quasdam volo cogitationes
    6. amici accipiat sui meique.
    7. quare, si sapiet, viam vorabit,
    8. quamvis candida milies puella
    9. euntem revocet manusque collo
    10. ambas iniciens roget morari,
    11. quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
    12. illum deperit impotente amore:
    13. nam quo tempore legit incohatam
    14. Dindymi dominam, ex eo misellae
    15. ignes interiorem edunt medullam.
    16. ignosco tibi, Sapphica puella
    17. Musa doctior: est enim venuste
    18. Magna Caecilio incohata Mater.
    1. Annales Volusi, cacata charta,
    2. votum solvite pro mea puella:
    3. nam sanctae Veneri Cupidinique
    4. vovit, si sibi restitutus essem
    5. desissemque truces vibrare iambos,
    6. electissima pessimi poetae
    7. scripta tardipedi deo daturam
    8. infelicibus ustilanda lignis.
    9. et hoc pessima se puella vidit
    10. iocose lepide vovere divis.
    11. nunc, o caeruleo creata ponto,
    12. quae sanctum Idalium Uriosque apertos,
    13. quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
    14. colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
    15. quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
    16. acceptum face redditumque votum,
    17. si non inlepidum neque invenustum est.
    18. at vos interea venite in ignem,
    19. pleni ruris et inficetiarum
    20. Annales Volusi, cacata charta.
    1. Salax taberna vosque contubernales,
    2. a pilleatis nona fratribus pila,
    3. solis putatis esse mentulas vobis,
    4. solis licere quidquid est puellarum
    5. confutuere et putare ceteros hircos?
    6. an, continenter quod sedetis insulsi
    7. centum an ducenti, non putatis ausurum
    8. me una ducentos irrumare sessores?
    9. atqui putate: namque totius vobis
    10. frontem tabernae sopionibus scribam.
    11. puella nam mi, quae meo sinu fugit,
    12. amata tantum quantum amabitur nulla,
    13. pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
    14. consedit istic. hanc boni beatique
    15. omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
    16. omnes pusilli et semitarii moechi:
    17. tu praeter omnes une de capillatis,
    18. cuniculosae Celtiberiae fili,
    19. Egnati, opaca quem bonum facit barba
    20. et dens Hibera defricatus urina.
    1. Male est, Cornifici, tuo Catullo,
    2. male est me hercule ei et laboriose,
    3. et magis magis in dies et horas.
    4. quem tu, quod minimum facillimumque est,
    5. qua solatus es adlocutione?
    6. irascor tibi. sic meos amores?
    7. paulum quid libet adlocutionis,
    8. maestius lacrimis Simonideis.
    1. Egnatius, quod candidos habet dentes,
    2. renidet usque quaque. si ad rei ventum est
    3. subsellium, cum orator excitat fletum,
    4. renidet ille. si ad pii rogum fili
    5. lugetur, orba cum flet unicum mater,
    6. renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
    7. quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum
    8. neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
    9. quare monendum est te mihi, bone Egnati.
    10. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
    11. aut parcus Umber aut obesus Etruscus
    12. aut Lanuvinus ater atque dentatus
    13. aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
    14. aut qui libet qui puriter lavit dentes,
    15. tamen renidere usque quaque te nollem;
    16. nam risu inepto res ineptior nulla est.
    17. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
    18. quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
    19. dentem atque russam defricare gingivam,
    20. ut quo iste vester expolitior dens est,
    21. hoc te amplius bibisse praedicet loti.
    1. Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
    2. agit praecipitem in meos iambos?
    3. quis deus tibi non bene advocatus
    4. vecordem parat excitare rixam?
    5. an ut pervenias in ora vulgi?
    6. quid vis? qua libet esse notus optas?
    7. eris, quandoquidem meos amores
    8. cum longa voluisti amare poena.
    1. Ameana puella defututa
    2. tota milia me decem poposcit,
    3. ista turpiculo puella naso,
    4. decoctoris amica Formiani.
    5. propinqui, quibus est puella curae,
    6. amicos medicosque convocate:
    7. non est sana puella, nec rogare
    8. qualis sit solet aes imaginosum.
    1. Adeste, hendecasyllabi, quot estis
    2. omnes undique, quotquot estis omnes.
    3. iocum me putat esse moecha turpis
    4. et negat mihi vestra reddituram
    5. pugillaria, si pati potestis.
    6. persequamur eam, et reflagitemus.
    7. quae sit quaeritis? illa quam videtis
    8. turpe incedere, mimice ac moleste
    9. ridentem catuli ore Gallicani.
    10. circumsistite eam, et reflagitate:
    11. “moecha putida, redde codicillos,
    12. redde, putida moecha, codicillos.”
    13. non assis facis? o lutum, lupanar,
    14. aut si perditius potes quid esse.
    15. sed non est tamen hoc satis putandum.
    16. quod si non aliud potest, ruborem
    17. ferreo canis exprimamus ore.
    18. conclamate iterum altiore voce
    19. “moecha putida, redde codicillos,
    20. redde, putida moecha, codicillos.”
    21. sed nil proficimus, nihil movetur.
    22. mutanda est ratio modusque nobis,
    23. si quid proficere amplius potestis,
    24. “pudica et proba, redde codicillos.”
    1. Salve, nec minimo puella naso
    2. nec bello pede nec nigris ocellis
    3. nec longis digitis nec ore sicco
    4. nec sane nimis elegante lingua,
    5. decoctoris amica Formiani.
    6. ten provincia narrat esse bellam?
    7. tecum Lesbia nostra comparatur?
    8. o saeclum insapiens et infacetum!
    1. O funde noster seu Sabine seu Tiburs
    2. (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
    3. cordi Catullum laedere: at quibus cordi est
    4. quovis Sabinum pignore esse contendunt),
    5. sed seu Sabine sive verius Tiburs,
    6. fui libenter in tua suburbana
    7. villa malamque pectore expuli tussim,
    8. non immerenti quam mihi meus venter,
    9. dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
    10. nam, Sestianus dum volo esse conviva,
    11. orationem in Antium petitorem
    12. plenam veneni et pestilentiae legi.
    13. hic me gravido frigida et frequens tussis
    14. quassavit usque dum in tuum sinum fugi
    15. et me recuravi otioque et urtica.
    16. quare refectus maximas tibi grates
    17. ago, meum quod non es ulta peccatum.
    18. nec deprecor iam, si nefaria scripta
    19. Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
    20. non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
    21. qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.
    1. Acmen Septimius suos amores
    2. tenens in gremio “mea,” inquit, “Acme,
    3. ni te perdite amo atque amare porro
    4. omnes sum adsidue paratus annos
    5. quantum qui pote plurimum perire,
    6. solus in Libya Indiaque tosta
    7. caesio veniam obvius leoni.”
    8. hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
    9. dextra sternuit adprobationem.
    10. at Acme leviter caput reflectens
    11. et dulcis pueri ebrios ocellos
    12. illo purpureo ore saviata
    13. “sic,” inquit, “mea vita, Septimille,
    14. huic uni domino usque serviamus,
    15. ut multo mihi maior acriorque
    16. ignis mollibus ardet in medullis.”
    17. hoc ut dixit, Arnor, sinistra ut ante,
    18. dextra sternuit adprobationem.
    19. nunc ab auspicio bono profecti
    20. mutuis animis amant amantur.
    21. unam Septimius misellus Acmen
    22. mavult quam Syrias Britanniasque:
    23. uno in Septimio fidelis Acme
    24. facit delicias libidinesque.
    25. quis ullos homines beatiores
    26. vidit, quis Venerem auspicatiorem?
    1. Iam ver egelidos refert tepores,
    2. iam caeli furor aequinoctialis
    3. iucundis Zephyri silescit auris.
    4. linquantur Phrygii, Catulle, campi
    5. Nicaeaeque ager uber aestuosae:
    6. ad claras Asiae volemus urbes.
    7. iam mens praetrepidans avet vagari,
    8. iam laeti studio pedes vigescunt.
    9. o dulces comitum valete coetus,
    10. longe quos simul a domo profectos
    11. diversae variae viae reportant.
    1. Porci et Socration, duae sinistrae
    2. Pisonis, scabies famesque mundi,
    3. vos Veraniolo meo et Fabullo
    4. verpus praeposuit Priapus ille?
    5. vos convivia lauta sumptuose
    6. de die facitis? mei sodales
    7. quaerunt in trivio vocationes?
    1. Mellitos oculos tuos, Iuventi,
    2. siquis me sinat usque basiare,
    3. usque ad milia basiem trecenta,
    4. nec unquam videar satur futurus,
    5. non si densior aridis aristis
    6. sit nostrae seges osculationis.
    1. Disertissime Romuli nepotum,
    2. quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
    3. quotque post aliis erunt in annis,
    4. gratias tibi maximas Catullus
    5. agit pessimus omnium poeta,
    6. tanto pessimus omnium poeta
    7. quanto tu optimus omnium patronus.
    1. Hesterno, Licini, die otiosi
    2. multum lusimus in meis tabellis,
    3. ut convenerat esse delicatos.
    4. scribens versiculos uterque nostrum
    5. ludebat numero modo hoc modo illoc,
    6. reddens mutua per iocum atque vinum.
    7. atque illinc abii tuo lepore
    8. incensus, Licini, facetiisque,
    9. ut nec me miserum cibus iuvaret,
    10. nec somnus tegeret quiete ocellos,
    11. sed toto indomitus furore lecto
    12. versarer cupiens videre lucem,
    13. ut tecum loquerer simulque ut essem.
    14. at defessa labore membra postquam
    15. semimortua lectulo iacebant,
    16. hoc, iucunde, tibi poema feci,
    17. ex quo perspiceres meum dolorem.
    18. nunc audax cave sis, precesque nostras,
    19. oramus, cave despuas, ocelle,
    20. ne poenas Nemesis reposcat a te.
    21. est vehemens dea: laedere hanc caveto.
  • Ille mi par esse deo videtur,
  • ille, si fas est, superare divos
  • qui sedens adversus identidem te
  • spectat et audit
  • dulce ridentem, misero quod omnis
  • eripit sensus mihi: nam simul te,
  • Lesbia, adspexi, nihil est super mi
  • ---
  • lingua sed torpet, tenuis sub artus
  • flamma demanat, sonitu suopte
  • tintinant aures, gemina teguntur
  • lumina nocte.
  • otium, Catulle, tibi molestum est:
  • otio exsultas nimiumque gestis.
  • otium et reges prius et beatas
  • perdidit urbes.
    1. Quid est, Catulle? quid moraris emori?
    2. sella in curuli struma Nonius sedet,
    3. per consulatum perierat Vatinius:
    4. quid est, Catulle? quid moraris emori?
    1. Risi nescio quem modo e corona,
    2. qui, cum mirifice Vatiniana
    3. meus crimina Calvus explicasset,
    4. admirans ait haec manusque tollens
    5. “di magni, salaputium disertum!”
    1. Othonis caput oppido est pusillum,
    2. ---et eri rustica semilauta crura,
    3. subtile et leve peditum Libonis,
    4. ---si non omnia, displicere vellem
    5. tibi et Fuficio, seni recocto
    6. ---irascere iterum meis iambis
    7. immerentibus, unice imperator.
    1. Oramus, si forte non molestum est,
    2. demonstres ubi sint tuae tenebrae.
    3. te campo quaesivimus minore,
    4. te in circo, te in omnibus libellis,
    5. te in templo summi Iovis sacrato.
    6. in Magni simul ambulatione
    7. femellas omnes, amice, prendi,
    8. quas vultu vidi tamen serenas.
    9. † A velte sic ipse flagitabam:
    10. “camerium mihi, pessimae puellae!”
    11. quaedam inquit nudum † reduc †
    12. “en hic in roseis latet papillis.”
    13. sed te iam ferre Herculi labos est:
    14. tanto ten fastu negas, amice?
    15. dic nobis ubi sis futurus, ede
    16. audacter, committe, crede luci.
    17. nunc te lacteolae tenent puellae?
    18. si linguam clauso tenes in ore,
    19. fructus proicies amoris omnes:
    20. verbosa gaudet Venus loquella.
    21. vel vi vis, licet obseres palatum,
    22. dum veri sis particeps amoris.
    1. O rem ridiculam, Cato, et iocosam
    2. dignamque auribus et tuo cachinno.
    3. ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
    4. res est ridicula et nimis iocosa.
    5. deprendi modo pupulum puellae
    6. trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
    7. pro telo rigida mea cecidi.
    1. Pulchre convenit improbis cinaedis,
    2. Mamurrae pathicoque Caesarique.
    3. nec mirum: maculae pares utrisque,
    4. urbana altera et illa Formiana,
    5. impressae resident nec eluentur:
    6. morbosi pariter gemelli utrique,
    7. uno in lecticulo erudituli ambo,
    8. non hic quam ille magis vorax adulter,
    9. rivales socii puellularum:
    10. pulchre convenit improbis cinaedis.
    1. Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
    2. illa Lesbia, quam Catullus unam
    3. plus quam se atque suos amavit omnes,
    4. nunc in quadriviis et angiportis
    5. glubit magnanimi Remi nepotes.
    1. Non custos si fingar ille Cretum,
    2. non si Pegaseo ferar volatu,
    3. non Ladas ego pinnipesve Perseus,
    4. non Rhesi niveae citaeque bigae:
    5. adde huc plumipedes volatilesque,
    6. ventorumque simul require cursum,
    7. quos vinctos, Cameri, mihi dicares:
    8. defessus tamen omnibus medullis
    9. et multis langoribus peresus
    10. essem te mihi, amice, quaeritando.
    1. Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
    2. uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
    3. vidistis ipso rapere de rogo cenam,
    4. cum devolutum ex igne prosequens panem
    5. ab semiraso tunderetur ustore.
    1. Num te leaena montibus Libystinis
    2. aut Scylla latrans infima inguinum parte
    3. tam mente dura procreavit ac taetra,
    4. ut supplicis vocem in novissimo casu
    5. contemptam haberes, ah nimis fero corde?
  • Collis o Heliconii
  • cultor, Uraniae genus,
  • qui rapis teneram ad virum
  • virginem, o Hymenaee Hymen,
  • o Hymen Hymenaee,
  • cinge tempora floribus
  • suave olentis amaraci,
  • flammeum cape, laetus huc,
  • huc veni niveo gerens
  • luteum pede soccum,
  • excitusque hilari die
  • nuptialia concinens
  • voce carmina tinnula
  • pelle humum pedibus, manu
  • pineam quate taedam.
  • namque Vinia Manilo,
  • qualis Idalium colens
  • venit ad Phrygium Venus
  • iudicem, bona cum bona
  • nubet alite virgo,
  • floridis velut enitens
  • myrtus Asia ramulis,
  • quos hamadryades deae
  • ludicrum sibi rosido
  • nutriunt umore.
  • quare age huc aditum ferens
  • perge linquere Thespiae
  • rupis Aonios specus,
  • nympha quos super irrigat
  • frigerans Aganippe,
  • ac domum dominam voca
  • coniugis cupidam novi,
  • mentem amore revinciens
  • ut tenax hedera huc et huc