Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  2. natum dicitur esse comparasti,
  3. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  4. unum me facerem beatiorem,
  5. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  6. ut, provincia quod mala incidisset,
  7. non possem octo homines parare rectos.”
  8. at mi nullus erat neque hic neque illic
  9. fractum qui veteris pedem grabati
  10. in collo sibi conlocare posset.
  11. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  12. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  13. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  14. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  15. “istud quod modo dixeram, me habere,
  16. fugit me ratio: meus sodalis
  17. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  18. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  19. utor tam bene quam mihi pararim.
  20. sed tu insulsa male et molesta vivis,