Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praetor nec faceret pili cohortem.
  2. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  3. natum dicitur esse comparasti,
  4. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  5. unum me facerem beatiorem,
  6. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  7. ut, provincia quod mala incidisset,
  8. non possem octo homines parare rectos.”
  9. at mi nullus erat neque hic neque illic
  10. fractum qui veteris pedem grabati
  11. in collo sibi conlocare posset.
  12. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  13. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  14. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  15. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  16. “istud quod modo dixeram, me habere,
  17. fugit me ratio: meus sodalis
  18. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  19. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  20. utor tam bene quam mihi pararim.
  21. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  22. per quam non licet esse neglegentem.”
  • Furi et Aureli, comites Catulli,
  • sive in extremos penetrabit Indos,