Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praesertim quibus esset irrumator
  2. praetor nec faceret pili cohortem.
  3. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  4. natum dicitur esse comparasti,
  5. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  6. unum me facerem beatiorem,
  7. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  8. ut, provincia quod mala incidisset,
  9. non possem octo homines parare rectos.”
  10. at mi nullus erat neque hic neque illic
  11. fractum qui veteris pedem grabati
  12. in collo sibi conlocare posset.
  13. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  14. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  15. istos commoda: nam volo ad Sarapim