Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cur quisquam caput unctius referret,
  2. praesertim quibus esset irrumator
  3. praetor nec faceret pili cohortem.
  4. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  5. natum dicitur esse comparasti,
  6. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  7. unum me facerem beatiorem,
  8. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  9. ut, provincia quod mala incidisset,
  10. non possem octo homines parare rectos.”
  11. at mi nullus erat neque hic neque illic
  12. fractum qui veteris pedem grabati
  13. in collo sibi conlocare posset.
  14. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  15. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum