Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Cui dono lepidum novum libellum
  2. arido modo pumice expolitum?
  3. Corneli, tibi; namque tu solebas
  4. meas esse aliquid putare nugas,
  5. iam tum cum ausus es unus Italorum
  6. omne aevum tribus explicare chartis,
  7. doctis, Iuppiter, et laboriosis!
  8. quare habe tibi quidquid hoc libelli
  9. qualecumque, quod, o patrona virgo,
  10. plus uno maneat perenne saeclo.
  1. Passer, deliciae meae puellae,
  2. quicum ludere, quem in sinu tenere,
  3. cui primum digitum dare adpetenti
  4. et acris solet incitare morsus,
  5. cum desiderio meo nitenti
  6. carum nescio quid libet iocari
  7. (et solaciolum sui doloris,
  8. credo, ut tum gravis adquiescat ardor),
  9. tecum ludere sicut ipsa possem
  10. et tristis animi levare curas!
  11. ---Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
  12. pernici aureolum fuisse malum,
  13. quod zonam solvit diu ligatam.
  1. Lugete, o Veneres Cupidinesque
  2. et quantum est hominum venustiorum!
  3. passer mortuus est meae puellae,
  4. passer, deliciae meae puellae,
  5. quem plus illa oculis suis amabat;
  6. nam mellitus erat, suamque norat
  7. ipsa tam bene quam puella matrem,
  8. nec sese a gremio illius movebat,
  9. sed circumsiliens modo huc modo illuc
  10. ad solam dominam usque pipiabat.
  11. qui nunc it per iter tenebricosum
  12. illuc unde negant redire quemquam.
  13. at vobis male sit, malae tenebrae