Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habita ratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit ac conquiescere ante iter confectum vetuit. his una legio missa praesidio est.

his explicitis rebus duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit parvoque spatio intermisso, ut et militare institutum servaretur et quam serissime eius profectio cognosceretur, conclamari iussit, statimque egressus et novissimum agmen consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit.

neque vero Pompeius cognito consilio eius moram ullam ad insequendum intulit, sed eadem spectans, si itinere impedito perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.

sed cum ventum esset ad flumen Genusum, quod ripis erat inpeditis, consecutus equitatus novissimos proelio detinebat.

huic suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit cccc, qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.

Confecto iusto itinere eius diei quod proposuerat Caesar, traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum castrorum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit.

simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit.

eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum depositis in contubernio armis vallum relinquebant.

quibus ad sequendum impeditis, Caesar quod fore providerat, meridiano fere tempore signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere viii milia passuum ex eo loco procedit. quod facere Pompeius discessu militum non potuit.

Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut siqua esset imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret. hoc idem reliquis fecit diebus.

quibus rebus perfectum est, ut altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus nullum acciperet incommodum.

Pompeius enim primi diei mora inlata et reliquorum dierum frustra labore suscepto cum se magnis itineribus extenderet et praegressos consequi cuperet, quarta die finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium capiendum existimavit.

Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam.

sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat properanti necesse. timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur.