Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed insequentis nostros, ne longius prosequerentur, Sulla revocavit. at plerique existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finiri. cuius consilium reprehendendum non videtur.
aliae enim sunt legati partes atque imperatoris; alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet.
Sulla a Caesare castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur.