Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum dcccc in mare iactis molibus angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur.
in hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ubique naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.
iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
hoc tum veritus Caesar hostibus in pugna occupatis militibusque expositis Pharon prehendit atque ibi praesidium posuit.
quibus est rebus effectum, ut tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum subportari possent. dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.
reliquis oppidi partibus sic est pugnatum ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur — id efficiebant angustiae loci — paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria conplexus noctu praemuniit.
in eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui, quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum et ad regia navalia.