Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tantusque eo facto timor incessit, ut cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.
sed opportunissime nuntiis allatis oppidum fuit defensum; Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, adplicatisque nostri ad terram navibus propter eundem timorem pari atque antea ratione egerunt; Cassius secundum nanctus ventum onerarias naves circiter xl praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt conbustae quinque.
cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum ignominiam non tulerunt,
sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt, sed Cassius exceptus scapha refugit; praeterea duae sunt depressae triremes.
neque multo post de proelio facto in Thessalia cognitum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. quibus rebus cognitis ex his locis Cassius cum classe discessit.
Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent.
sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat.
ipse ad ancoram una nocte constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus conrogata cognitoque Caesaris adventu ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit.
biduum tempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit.
ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur arcem captam esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent; id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum.
idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis ut ex his locis discederent, contra voluntatem suam naves solverant.
iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.
Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatibus sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat, Pelusium pervenit.