Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo conpletas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit xxxv, e quibus erant xx constratae.

tantusque eo facto timor incessit, ut cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.

sed opportunissime nuntiis allatis oppidum fuit defensum; Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, adplicatisque nostri ad terram navibus propter eundem timorem pari atque antea ratione egerunt; Cassius secundum nanctus ventum onerarias naves circiter xl praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt conbustae quinque.