Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.
Atque in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis; is variis hominum sermonibus celeriter augetur. unusquisque enim opiniones fingebat, et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.
hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur.