Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.
Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit.
una erat proxima portu navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.
Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra. huius quoque spatii pars ea quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem.
ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat, vimina materiamque comportari iubet. quibus conparatis rebus aggerem in altitudinem pedum lxxx exstruit.
Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent.
asseres enim pedum xii cuspidibus praefixi atque hi maximis balistis missi per quattuor ordines cratium in terram defigebantur.
itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
antecedebat testudo pedum lx aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent.
sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat.
crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido, ignesque aggeri et turribus inferebantur. quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro inlatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
Interim L. Nasidius ab Cn. Pompeio cum classe navium ivx, in quibus paucae erant aeratae, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur
appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta ex navalibus eorum navem deducit.
hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensisque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.