Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
his provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petrei atque Afrani vita petunt, nequod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur. quibus confirmatis rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur; compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt seque ei commendant.
idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos illi evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco. hi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem.
Afrani etiam filius adulescens de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat.
erant plena laetitia et gratulatione omnia et eorum qui tanta pericula vitasse, et eorum qui sine volnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.
Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque in castra recipit, sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret.
Petreius vero non deserit sese. armat familiam; cum hac et praetoria cohorte caetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consueverat, improviso ad vallum advolat, colloquia militum interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit, interficit.