Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

at luce multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam adferre, quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.

quare omni ratione esse interdiu perrumpendum; etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum quem petant capi posse.

haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt proficisci.

Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit, magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. nam quae itinera ad Hiberum atque Otogesam pertinebant, castris hostium oppositis tenebantur.

ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae, saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam partem itineris conficerent.

sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.

Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros: necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti. erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur.