Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat; rursus conantis progredi insequitur et moratur.

illi necessario maturius quam constituerant, castra ponunt. suberant enim montes atque a milibus passuum v itinera difficilia atque angusta excipiebant.

hos montes intrare cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent.

quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum; sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo colle castra ponit.

Media circiter nocte iis qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis, fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere. quo cognito signum dari iubet et vasa militari more conclamari.

illi exaudito clamore veriti ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent.

postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur. hoc idem fit ex castris Caesaris. mittitur L. Decidius Saxa cum paucis qui loci naturam perspiciat.

uterque idem suis renuntiat: v milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa; qui prior has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi nihil esse negotii.

Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionis quaeritur. plerique censebant, ut noctu iter facerent; posse prius ad angustias veniri, quam sentiretur.

alii, quod pridie noctu conclamatum esset Caesaris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.

circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere; nocturnaque proelia esse vitanda, quod perterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit.

at luce multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam adferre, quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.

quare omni ratione esse interdiu perrumpendum; etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum quem petant capi posse.

haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt proficisci.