Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ii dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionum adpropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt.

hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim spatium se in loca superiora receperunt. desiderati sunt eo die sagittarii circiter cc, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.

His tamen omnibus annona crevit. quae fere res non solum inopia praesenti, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.

iamque ad denarios l in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;

et tam paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur.

Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat; calones ad longinquiores civitates dimittebat; ipse praesentem inopiam, quibus poterat subsidiis, tutabatur.

Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant. multa rumores adfingebant, ut paene bellum confectum videretur.

quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse, alii, ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.

Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.

carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.

has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris xxii militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.

hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit. huc legionem postea transicit atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit.

ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.

Eodem die equitum magnam partem flumen transiecit. qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore adgressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praesidio sint praedae, alii ut venientibus resistant atque eos propellant,