Gallic War
Julius Caesar
Julius Caesar. Aulus Hirtius. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. Holmes, T. Rice (Thomas Rice), editor. Oxford: Clarendon Press, 1914.
Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur;
ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam.
Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur.
Incerto nunc etiam exitu victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt.
Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt.
Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt.
Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti.
hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur:
quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur;
nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant.
Petunt a Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet.
Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes.
Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem.
Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent.
Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent.