Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Insanis: aufer.
 
- Age da veniam filio.
 
- Satin sanus es? ego
 - Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo
 - Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?
 
- Fac: promisi ego illis.
 
- Promisti autem? de te largitor, puer.
 
- Age; quid si quid te maius oret?
 
- Quasi non hoc sit maximum.
 
- Da veniam.
 
- Ne gravere.
 
- Fac promitte.
 
- Non omittis?
 
- Non, nisi te exorem.
 
- Vis est haec quidem.
 
- Age prolixe, Micio.
 
- Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea
 - Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
 
- Bene facis:
 
- Merito te amo. Verum—
 
- Quid?
 
- Ego dicam, hoc quum fit quod volo.
 
- Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,
 - Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
 
- Quid facere?
 
- Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:
 - Huic demus qui fruatur.
 
- Paulum id autem?
 
- Si multum est, tamen
 - Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.
 - Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,
 - Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est,
 - Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus." Hanc maculam nos decet
 - Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio.
 
- Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.