Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
 - Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.
 
- Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,
 - Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.
 - Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.
 
- Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem?
 - Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater,
 - Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio.
 - Amoque et laudo et vehementer desidero;
 - Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;
 - Illique exopto ut reliquam vitam exigat
 - Cum eo viro me qui sit fortunatior;
 - Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
 
- Tibi id in manu est ne fiat.
 
- Si sanus sies,
 - Iube illam redire.
 
- Non est consilium, pater.
 - Matris servibo commodis.
 
- Quo abis? mane;
 - Mane, inquam: quo abis?
 
- Quae haec est pertinacia?
 
- Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
 - Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.
 
- Non credidi edepol adeo inhumanum fore.