Hecyra
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant?
 
- Cessas?
 
PAMPHILUS.Pamphilius 
- Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum,
 - Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt;
 - Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus:
 - Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
 - Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans
 - Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi!
 - Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul
 - Laetae exclamant, "Venit;" id quod me repente aspexerant.
 - Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium,
 - Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum.
 - Una illarum interea propere praecucurrit nuntians
 - Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor.
 - Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser;
 - Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat,
 - Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
 - Postquam aspexi, "O facinus indignum!" inquam; et corripui ilico
 - Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus.
 - Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit
 - Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto: