Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
 - Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
 - Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
 - Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
 - Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum:
 - Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
 
- Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
 - Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
 - Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
 - Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum.
 - Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
 - Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?
 
- Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam.
 
- Mi patrue, salve.
 
- Salve: sed ubi est Antipho?
 
- Salvum advenire—
 
- Credo: hoc responde mihi.
 
- Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia?
 
- Vellem quidem.
 
- Quid istuc?
 
- Rogitas, Phaedria?
 - Bonas, me absente, hic confecistis nuptias.
 
- Eho, an id succenses nunc illi?
 
- O. artificem probum.
 
- Egone illi non succenseam? Ipsum gestio