Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
 
- Age, age, traducatur Bacchis.
 
- Optime ipsa exit foras.
 
BACCHIS. CLINIA. SYRUS. DROMO. PHRYGIA.Ba. Cl. Sy. Ba. Ph. Ba. Ph. Ba. Sy. Ba. Sy. Ba. Sy. Ba. Sy. Ba. Sy. Ba. Sy. 
- Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt;
 - Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc
 - Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet.
 - Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo
 - Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi;
 - Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet.
 
- Satis scite promittit tibi.
 
- Atqui tu hanc iocari credis?
 - Faciet, nisi caveo.
 
- Dormiunt: ego pol istos commovebo.
 - Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
 - Charini?
 
- Audivi.
 
- Proximam esse huic fundo ad dextram?
 
- Memini.
 
- Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
 
- Quid inceptat?
 
- Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;
 - Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam.
 
- Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
 - Iube maneat.
 
- I.
 
- Quin est paratum argentum.
 
- Quin ego maneo.
 
- Atqui iam dabitur.
 
- Ut libet: num ego insto?
 
- At scin quid, sodes?
 
- Quid?
 
- Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa
 - Eo traducenda est.