Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;
 - Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.
 - Nemo est miserior me.
 
- Hic de nostris verbis errat videlicet
 - Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:
 - Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit;
 - Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.
 
- Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est
 - Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
 
- Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus
 - Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit:
 - Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae
 - Dum narrat forte audivi.
 
- Quaenam est altera?
 
- Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
 - Post istuc veniam.
 
- Propera.
 
- Iam primum omnium,
 - Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores:
 - Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,
 - Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.
 - Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.
 - Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,
 - Quo studio vitam suam te absente exegerit,