Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;
 - Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.
 - Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
 - Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas.
 
CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.Cl. So. Cl. So. Ch. Cl. Ch. Cl. Ch. So. Ch. 
- Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi
 - Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,
 - Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:
 - Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.
 
- Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,
 - Alienum esse te.
 
- Sum.
 
- Miseram me! hocine quaesisti, obsecro?
 - Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es.
 - Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam.
 
- At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
 
- Quos?
 
- Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,
 - Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.
 
- Non sunt haec parentis dicta.
 
- Non si ex capite sis meo
 - Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis
 - Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
 
- Di istaec prohibeant.
 
- Deos nescio: ego quod potero sedulo.
 - Quaeris id quod habes, parentes : quod abest non quaeris, patri