Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
 - Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant
 - Maledicere, malefacta ne noscant sua.
 - Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite,
 - Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum,
 - Posthac quas faciet de integro comoedias,
 - Spectandae an exigendae sint vobis prius.
 
SIMO. SOSIA.Si. So. Si. So. Si. So. Si. So. 
- Vos istaec intro auferte: abite. Sosia,
 - Adesdum: paucis te volo.
 
- Dictum puta:
 - Nempe ut curentur recte haec.
 
- Immo aliud.
 
- Quid est
 - Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
 
- Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:
 - Sed iis quas semper in te intellexi sitas,
 - Fide et taciturnitate.
 
- Exspecto quid velis.
 
- Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi
 - Apud me iusta et clemens fuerit servitus
 - Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.
 - Propterea quod servibas liberaliter.
 - Quod habui summum pretium, persolvi tibi.
 
- In memoria habeo.