Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Tuae rei bene consulere cupio.
Lesb.
  1. Tu mihi es melior quam egomet mihi?
  2. sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
Lys.
  1. An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
Lesb.
  1. Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet.
  2. scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,
  3. nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.
Lys.
  1. Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:
  2. itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,
  3. ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
  4. atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,
  5. tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam
  6. ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
  7. culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
  8. praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
  9. nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
  10. cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
  11. in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
  12. atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto,