Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
- tuom síris umquam fieri neque gnati tui.
- ei rei argumenta dicam.
- Audire edepol lubet.
- Primum omnium olim terra cum proscinditur,
- in quinto quoque sulco moriuntur boves.
- Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
- Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
- Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
- at mi infidelis non est.
- Audi cetera.
- post id, frumenti quom alibi messis maximast,
- tribus tántis illi minus redit quam opseveris.
- Em istic oportet opseri mores malos,
- si in opserendo possint interfieri.
- Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
- quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
- alii exulatum abierunt, alii emortui,
- alii se suspendere. em nunc hic quoius est,