Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
  2. qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
  3. qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.
  4. bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
Lys.
  1. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
  2. ego me abs te exorare.
Phil.
  1. Quid id est? dare iam veniam gestio.
Lys.
  1. Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
  2. minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
  3. bene volo ego illi facere, si tu non nevis.
Phil.
  1. Nempe dé tuo?
Lys.
  1. De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.
Phil.
  1. Quid is? egetne?
Lys.
  1. Eget.
Phil.
  1. Habuitne rem?
Lys.
  1. Habuit.
Phil.
  1. Quí eam perdidit?
  2. publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
  3. mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?