Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quam mox licet te compellare, Daemones?
- Quid est negoti, Gripe?
- De illo vidulo:
- si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.
- Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est,
- meum esse dicam?
- Quodne ego inveni in mari?
- Tanto illi melius optigit qui perdidit;
- tuom esse nihilo magis oportet vidulum.
- Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.
- O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae
- fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
- atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
- quam si quis avidus poscit escam avariter,
- decipitur in trasenna avaritia sua.