Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Nempe ergo in somnis?
- Ita. sed ausculta modo.
- ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.
- In somnis?
- Mirum quin vigilanti diceret,
- qui abhinc sexaginta annos occisus foret.
- interdum inepte stultus es, Theopropides.
- Taceo.
- Sed ecce quae illi in ---
- “ego transmarinus hospes sum Diapontius.
- hic habito, haéc mihi dedita est habitatio.
- nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,
- quia praemature vita careo. per fidem
- deceptus sum: hospes hic me necavit isque me