Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. sine me aliato fungi fortunas meas.
  2. tu , ego miser: patiunda sunt.
  3. meum bonum me, te tuom maneat malum.
Tr.
  1. Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,
  2. quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
  3. decet me amare et te bubulcitarier,
  4. me victitare pulchre, te miseris modis.
Gr.
  1. O carnuficium cribrum, quod credo fore,
  2. ita te forabunt patibulatum per vias
  3. stimulis carnufices, si huc reveniat senex.
Tr.
  1. Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
Gr.
  1. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
Tr.
  1. Orationis operam compendi face,
  2. nisi te mala re magna mactari cupis.