Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
Philem.
  1. Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,
  2. atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
Philol.
  1. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
  2. te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Sc.
  1. Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
  2. atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
  3. soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
Philem.
  1. Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
  2. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
Philol.
  1. Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,
  2. quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
Sc.
  1. Quid illís futurum est ceteris qui té amant?
Philem.
  1. Magis amabunt,