Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi
  2. sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
  3. cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
  4. cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
  5. quó neque indústrior dé iuventúte erat
  6. quisquam nec clárior árte gymnástica:
  7. dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
  8. víctitabám volup,
  9. pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
  10. óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
  11. núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
Philemativm
  1. Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter
  2. nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
Sc.
  1. Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna