Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
 - sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
 - fore huius quod futurumst; digne autem coqui
 - nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,
 - aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
 - illarum oratu faciunt; illae autem senem
 - cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
 - ut ipsae solae ventres distendant suos.
 - novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
 - comesse possunt. sed aperitur ostium.
 
- Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
 - cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.
 - nam novom maritum ét novam nuptam volo
 - rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
 - ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
 - sed properate istum atque istam actutum emittere,
 - tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.