Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
Lys.
  1. Hoc age sis, Olympio.
Ol.
  1. Si hic litteratus me sinat.
Lys.
  1. Quod bonum atque fortunatum mihi sit.
Ol.
  1. Ita vero, et mihi.
Chal.
  1. Non.
Ol.
  1. Immo hercle.
Chal.
  1. Immo mihi hercle.
Cleost.
  1. Hic vincet, tu vives miser.
Lys.
  1. Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.
Ol.
  1. Compressan palma an porrecta ferio?
Lys.
  1. Age ut vis.
Ol.
  1. Em tibi.
Cleost.
  1. Quid tibi istunc tactio est.
Ol.
  1. Quia Iuppiter iussit meus.
Cleost.
  1. Feri malam, ut ille, rursum.
Ol.
  1. Perii, pugnis caedor, Iuppiter.