Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
  2. sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.
Cleost.
  1. Quid est?
Lys.
  1. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico
  2. gratiam facias.
Cleost.
  1. At pol ego néque facio neque censeo.
Lys.
  1. Tum igitur ego sortis utrimque --- iam.
Cleost.
  1. Quis votat?
Lys.
  1. Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.
  2. postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
  3. sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.
  4. vide quid scriptum est.
O.
  1. Vnum.
Ch.
  1. Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.
Lys.
  1. Accipe hanc sis.
Chal.
  1. Cedo. mane, unum venit in mentem modo:
  2. vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.