Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. proin tu ab istoc procul recedas.
Heg.
  1. Vltro istum a me.
A.
  1. Ain, verbero?
  2. me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
  3. et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
Heg.
  1. Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
  2. quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
Arist.
  1. Quid tu autem? etiam huic credis?