Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- qui hinc ad se veniat.
- Ergo animum advortas volo
- quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
- Phílocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo,
- ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,
- id petam idque persequar corde et animo atque viribus.
- Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:
- omnium primum salutem dicito matri et patri